monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 2
Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. I. Prima septena de septem modis eruditionis. <<<     >>> SECT. III. Tertia septena de septem fenestris animae.

SECT. II. Secunda septena de viis animae. SHOW APPARATUS

1 Huic primae septenae secunda adiungitur, quae septem liberalium artium septena dicitur, quae etiam septem viae animae antonomasiae appellantur, in quibus humanus animus libere eruditur, et a curis servilibus liberatur. Harum autem septem artium grammatica in eruditionem prima ponitur, quia per eam recte loqui instruimur per dialecticam rationabiliter, per rhetoricam ornate, per arithmeticam vero docemur res propter multitudinem dividere, per musicam dissona consona reddere, per geometriam de inaequalibus aequalia facere, per astronomiam signa, tempora et temporalia distinguere, et de temporibus et temporalibus quaedam futura prope posita praesignare.
2 Et notandum quod in his scientiis est dulcedo maxima utilitas in virtute per scientias acquisita; sex vero modis coloratus in utriusque mistura: primus modus est idioma, id est proprietas inventionis in sermonibus: secundus elegans compositio in coniunctis dictionibus; tertius in sensu et sententia schema, id est delectabilis ornatus: quartus lepor urbanus in pronuntiationibus, id est suavis pronuntiatio et faceta, sensui concinna et auditoribus iucunda: quintus apologus, qui est sermo causa dilectionis inductus, totus ethicus: sextus proverbium quod est constans sententiae compendium ethicum et docile reddens ingenium.
3 His igitur sex modis id est sex colorum formis, omnes Scripturae quadam dulcedine colorantur, et mores per artes gradientium reformantur. Istae septem disciplinae, sapienter consideranti, septem sunt viae animae in vitae et morum honestate: grammaticus namque viam grammaticae recte ingreditur, et per eam graditur, quando post rectam locutionem vitae et morum sequitur aequitatem.
4 Quid enim prodest grammatico regulariter proferre et enormem vitae gibbum ferre? Quid confert dialectico, propositionum problemata scire et mores ambiguos et fallaces habere? Ille ergo aequam dialecticae viam sequitur, et tam opere quam sermone veraciter argumentatur, qui verum a falso, rectum a curvo dividendo ratiocinatur. Quid prodest rhetorico, eloquentiae pompositate, verborum urbanitate gloriari, et lingua mercenaria uti?
5 Hic ergo in via recta rhetoricis vestigiis incedit, qui lingua censoria rotunda auditores persuadendo commonefacit, et de iure stricto in aequum revocando instruit. Sic igitur trivium eloquentem reddit, et ad virtutes vias construit. Quid prodest per arithmeticam numerare, et digitos et calculos avaritiae commodare? Recte ergo viam arithmeticae, id est virtuosam numeri viam, ingreditur, qui per quinarium Moysis Pentateuchum et eius mysterium aggreditur, per denarium Decalogum complectitur, per binarium Vetus et Novum Testamentum fideliter amplectitur: qui per omnes numeros adiiciendo, muniendo, dividendo, multiplicando, historiam, allegoriam, tropologiam, et anagogen fideliter complectitur.
6 Quid confert unifico, per graves et acutos concentus disparem sonum consonum reddere, et morum concordia carere? Ille ergo unificalem viam arripit, qui vitam voci consonam reddit. Quid interest nostra, multimodas figuras et areas, podismo, radio, lituo, et embado scire dividere, si nolumus cum fratre dividere? Quid, si scimus per diametrum circulum, per circulum diametrum, per utrumque circuli arcam invenire, et animum nullo mensurae modo regere? Is igitur geometricalem viam aequis mensurae passibus incedit, qui in se sobrietatem, in alios modum et mensuram usquequaque custodit.
7 Quid refert docentis coeli situm et habitudines stellarum in astrolabio considerare, et sibi minime providere? quid, si scimus per horoscopum, per solis et lunae coitum et oppositum aliquid praenoscere et eum qui haec fecit nolumus cognoscere? Quid valet numen solis admirari et potestatem Omnipotentis non venerari? Ille ergo viam sideream arripere, incedere et permeare nititur, qui postpositis temporalibus, de virtute in virtutem rapitur, et virtutum gradibus ascendendo, Deum in Sion contemplatur.
8 Sic igitur animus erudientis per has septem trivii et quadrivii vias eloquentiam et sapientiam adipiscitur, et anima cuiuslibet in iisdem viis et iisdem modis, quibus dictum est, sui reformationem et accessum ad Deum consequitur. Per has igitur animae vias artificiosas percipiuntur universae viae Domini, scilicet misericordia et veritas. Ex misericordia lex Domini, in qua ambulant beati immaculati. In lege vero via mandatorum, via testimoniorum, via iustificationum et via veritatis electiva, de qua Dominus: Ego sum via, veritas et vita; via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio, vel via ad se, veritas ex se, vita in se.



Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. I. Prima septena de septem modis eruditionis. <<<     >>> SECT. III. Tertia septena de septem fenestris animae.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 2